monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 45
{XIII} nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere, ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum ab Aegypto earum fuerat hospitalium. falsum est venenata cum cruciatu in Persis gigni et poenarum causa ab regibus tralata in Aegyptum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tradunt, quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit.